John 2

AUG. Post ostensionem Christi per testimonia Joannis ipse se miraculo ostendit. Significat tertia die, id est tempore gratiae, post tempus, id est ante legem et sub lege Christum ad nuptias Ecclesiae per carnem venisse. In quo ostendit non despiciendas nuptias quas fecit, et sacramentum nuptiarum insinuat. Vinum deficit, ut mirabiliter vino de aqua facto, virtus latentis Deitatis appareat. AUG. Major virtus est in creatione et gubernatione coeli et terrae, etc., usque ad per quae virtus quae in majoribus etiam operatur, ad memoriam reducitur. ID. In his non negat matrem, ut haeretici dicunt, etc., usque ad intrationem ad Deum intelligit, vinum bibit. . ID. Aestimantis est hoc dicere, ut ipsas diceret binas quas et ternas, etc., usque ad tribus filiis Noe disseminatae. Quod jussu ejus impletae sunt hydriae, significat quod etiam illa Scriptura a Domino est, sed dum in ea sub velamine, id est adopertione litterae, latet Christus, sapit aquam insipidam. Cum autem aufertur velamen, est vinum inebrians. Potuit quidem vacuas implere vino, qui cuncta creat ex nihilo, sed maluit de aqua vinum facere, ut doceret se non solvere legem, sed implere, nec in Evangelio alia facere vel docere quam quae prophetia praedixit. . Triclinium, id est tres ordines discumbentium, altitudine distantes inter se, id est doctores, continentes, conjugati. Architriclinus aliquis legisperitus, qui bibit spiritualem sensum legis. Unde spiritualem sensum in Scripturis aperire discipulis est aquam in vinum convertere, ut quando post resurrectionem aperuit illis sensum, intelligerent Scripturas. Per aquam baptismus Joannis, per vinum passio Christi, unde et vinum prius fertur architriclino, id est Joanni qui ante bibit passionem quam Christus. . HIER. In initio signorum quae mortalis mortalibus erat daturus, aquam vertit in vinum, sicut jam immortalis discipulis aperuit sensum, ut in lege et prophetis intelligerent Christum, ita carnales mentes prius sapore sapientiae imbuit, postea resuscitatos majori gloria completurus. etc. Post initium signorum de vino, subdit aliud indicium divinae majestatis in ejectione vendentium de templo. Typice. Filius Dei ut humilis, descendit Capharnaum, id est in mundum, secundum quod habet matrem et fratres. Pascha agimus, dum a vitiis ad virtutes transimus. Ad hoc Jesus venit dum Ecclesiam quotidie visitat, et actus cujusque considerat, et eos ejicit qui inter sanctos, vel ficte bona, vel aperte mala faciunt. Per boves qui arant, praedicatores doctrinae coelestis significantur, hos vendunt qui non amore Dei, sed pro quaestu temporali praedicant. Oves innocentes sua vellera vestiendis praebent, per has signantur opera munditiae et pietatis, quae venduntur, dum pro humana laude geruntur. Spiritus ut columba apparuit, unde per columbam spiritus accipitur, quam vendunt Simoniaci. Nummos dant mutuo in Ecclesia, qui non simulate coelestibus, sed aperte terrenis serviunt. Hi omnes ejiciuntur de parte sortis sanctorum, qui vel ficte bona, vel aperte mala faciunt, et funiculis peccatorum modo flagellantur ad correctionem; qui, si incorrecti permanserint, in fine ligabuntur. Oves quoque et boves ejicit, quia talium vitam et doctrinam ostendit reprobam. Et mensas subvertit, quia in fine ipsae res quas dilexerunt, destruuntur. Si ipse qui dedit decreta Dei, custodit, docet quanta cura hominibus debet esse vacare orationibus et Dei solemnitatibus. Bis legitur ad Pascha ascendisse. Semel primo anno praedicationis, nondum incarcerato Joanne, unde hic agitur. Secundo cum ad passionem iret, et in utroque vendentes ejecit de templo. Si in figurali templo quod est domus orationis, prohibet negotiationem quae honesta putatur, cum sit de his quae in templo offeruntur, quanto magis prohibet potationes et caetera graviora? Funiculi quibus ejiciuntur sunt incrementa actionum malarum, unde Isaias: Isa. 5.. Et Salomon: Prov. 5.. Non solum vendentes columbas, sed etiam alii domum Dei faciunt domum negotiationis, id est omnes qui quaerunt quae sua sunt, non quae Jesu Christi. AUG. Bonus zelus est fervor animi, quo mens, abjecto humano timore, pro defensione veritatis accenditur. Ab eo comeditur, qui quaelibet prava quae viderit, corrigere satagit; si nequit, tolerat et gemit. Quia signum quaerunt quare solita commercia de templo ejicit? et ait: Quasi dicat: Quia hoc templum significat templum corporis in quo nulla est macula et merito hoc figurale purgo, qui illud ab hominibus morte solutum divina potentia suscitare queo. . Carnales carnaliter sapiebant, ille spiritualiter loquebatur. Quod Evangelista nobis aperit: AUG. Anatole Graece oriens, dysme occidens, arctos septentrio, etc., usque ad qui senarium numerum quadragies sexies habent. AUG. Aedificatio Salomonis septem annis perfecta est, etc., usque ad unde dicitur electos esse congregandos a quatuor ventis. . Conventus adibat, ut verbis et signis plures converteret. Et quia aliqui solis signis moti credebant in eum, vere quidem, sed tamen ita, ut possent postea in passione ejus scandalizari, et quia nondum erant renati ex aqua et spiritu, non erant digni quibus se crederet Jesus, et familiariter cohabitaret. Sciebat enim quid esset in illis, melius quam ipse homo de se. Haec fides convenit catechumenis, qui credunt in eum, sed quia non sunt renati, non creditur eis communio corporis et sanguinis Christi. De talibus erat Nicodemus, qui credens dicit eum a Deo venisse, propter signa quae viderat, sed nondum renatus erat, et ideo nocte venit, non die, quia nondum illuminatus coelesti lumine. . .
Copyright information for VulgGlossa